Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,
  2. dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum
  3. differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque
  4. iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem;
  5. vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.
Trach.
  1. Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus
  2. aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.
Amp.
  1. Vae capiti atque aetati tuae.
Trach.
  1. Tuo, mea Ampelisca.
  2. scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi;