Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Certo.
Trach.
  1. Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca.
  2. sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.
Amp.
  1. Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
Trach.
  1. Quid navis? quae istaec fabulast?
Amp.
  1. Non audivisti, amabo,
  2. quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit
  3. in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?
  4. ea nunc perierunt omnia.
Trach.
  1. Oh, Neptune lepide, salve,