Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quid tu agis hic igitur?
Amp.
  1. Ex malis multis metuque summo
  2. capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc
  3. recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.
Trach.
  1. An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica?
Amp.
  1. Certo.
Trach.
  1. Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca.
  2. sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.
Amp.
  1. Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
Trach.
  1. Quid navis? quae istaec fabulast?
Amp.
  1. Non audivisti, amabo,
  2. quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit
  3. in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?
  4. ea nunc perierunt omnia.
Trach.
  1. Oh, Neptune lepide, salve,