Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. qui duceret mulierculas duas sécum satis venustas?
Pisc.
  1. Cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit,
  2. eum quídem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare.
Trach.
  1. At si vidistis, dicite.
Pisc.
  1. Huc profecto nullus venit.
  2. vale.—
Trach.
  1. Valete. credidi: factum est quod suspicabar,
  2. data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum,
  3. in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum.
  4. is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen.
  5. nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum veniat?
  6. eadém, sacerdos Veneria haec sí quid amplius scit,
  7. si videro, exquisivero: faciet me certiorem.
Ampelisca
  1. Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fano
  2. pulsare iussisti atque aquam rogare.