Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quísquis est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat,
  2. míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet.
Ptolemocratia
  1. Qui súnt qui a patróna precés mea expetéssunt?
  2. nam vóx me precántum huc forás excitávit.
  3. bonam átque obsequéntem deam átque haud gravátam
  4. patrónam exsequontur benígnamque múltum.
Pal.
  1. Iubémus te sálvere, máter.
Ptol.
  1. Salvéte,
  2. puéllae. sed únde
  3. vos íre cum uvida veste dicam, óbsecro, tam maéstiter vestítas?
Pal.
  1. Ílico hinc ímus, haud lóngule ex hóc loco;
  2. vérum longe hínc abest únde advectae húc sumus.
Ptol.
  1. Némpe equo lígneo pér vias caérulas
  2. éstis vectae?
Pal.
  1. Ádmodum.
Ptol.
  1. Ergo aéquius vós erat
  2. cándidatás venire hóstiatásque. ad hoc
  3. fánum ad istúnc modum nón venirí solet.
Pal.
  1. Quaéne eiectae é mari símus ambae, óbsecro,
  2. únde nos hóstias agere voluisti huc?