Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam.
  2. omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi
  3. quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem.
  4. neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst,
  5. neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio,
  6. neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes;
  7. neque sí vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam.
Pal.
  1. Quóianam vox míhi prope hic sonat?
Amp.
  1. Pértimui, quis híc loquitur prope?
Pal.
  1. Spés bona, obsecro, súbventa mihi,
  2. éxime ex hóc miseram metu.
Amp.
  1. Cérto vox múliebris aúris tetigít meas.
Pal.
  1. Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit.
  2. num Ámpelisca óbsecro est?
Amp.
  1. Tén, Palaestra, aúdio?