Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Át ego me hercle mavolo.
Daem.
  1. Nihil hercle hic tibi est, né tu speres. iuris iurandi volo
  2. gratiam facias.
Grip.
  1. Perii hercle. nisi me suspendo, occidi.
  2. numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.
Daem.
  1. Hic hodie cenato, leno.
Labr.
  1. Fiat, condicio placet.
Daem.
  1. Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem,
  2. ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi,
  3. nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.
  4. verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare,
  5. comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim.
  6. vos hic hodie cenatote ambó.
Labr.
  1. Fiat.
Daem.
  1. Plausum date.