Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. haec tibi sunt servata—
Grip.
  1. Immo hercle mea, ne tu dicas tua.
Daem.
  1. (Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet
  2. bene merenti bene referre gratiam.
Labr.
  1. Nempe pró meo
  2. iure oras?
Daem.
  1. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
Grip.
  1. Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.
Daem.
  1. Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est;
  2. ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.
Labr.
  1. Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,
  2. quod isti sum iuratus.
Grip.
  1. Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.
Daem.
  1. Tacen an non?
Grip.
  1. Tu meam rem simulas agere, tibi mu --- .
  2. non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.
Daem.
  1. Vapulabis, verbum si addis istúc unum.
Grip.
  1. Vel hercle énica,
  2. non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.
Labr.
  1. Tibi operam hic quidem dát. tace.