Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- volo ego ex te.
- Dabitur opera, atque in negotio.
- Quin tu in paludem is exicasque harundinem,
- qui pertegamus villam, dum sudumst?
- Tace.
- tu si quid opus est dice.
- Dic quod te rogo,
- ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris,
- malum, periurum, palpatorem—
- Plurimos,
- nam ego propter eius modi viros vivo miser.
- Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas
- duas sécum adduxit, quique adornaret sibi
- ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.
- Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos