Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Cum te di amant, voluptati est mihi.—
Grip.
  1. Sumne ego sceléstus, qui illunc hodie excepi vidulum?
  2. aut cum excepi, qui non alicubi in solo abstrusi loco?
  3. credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi,
  4. quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat.
  5. credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
  6. quid meliust, quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum,
  7. saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia?—
Daemones
  1. Pro di immortales, quis me est fortunatior,
  2. qui ex improviso filiam inveni meam?
  3. satin si cui homini dei esse bene factum volunt,
  4. aliquo illud pacto optingit optatum piis?
  5. ego hodie neque speravi neque illud credidi:
  6. is improviso filiam inveni tamen;
  7. et eam de genere summo adulescenti dabo