Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. qui facta hominum, mores, pietatem et fidem
  2. noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
  3. qui falsas litis falsis testimoniis
  4. petunt quique in iure abiurant pecuniam,
  5. eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem;
  6. cotidie ille scit quis hic quaerat malum:
  7. qui hic litem apisci postulant peiurio
  8. mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,
  9. iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
  10. maiore multa multat quam litem auferunt.
  11. bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
  12. atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
  13. Iovem sé placare posse donis, hostiis:
  14. et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
  15. nihil éi acceptumst a periuris supplici;