Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum.
Tr.
  1. Quid igitur?
Gr.
  1. Quamquam istuc esse ius meum certo scio,
  2. fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum.
Trach.
  1. Nunc places.
Grip.
  1. Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,
  2. etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.
Daemones
  1. Serio edepol, quamquam vobis volo quae voltis, mulieres,
  2. metuo, propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus,
  3. quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.
  4. vos confugite in aram potius quám ego.
Pvellae
  1. Miserae periimus.
Daem.
  1. Ego vos salvas sistam, ne timete. sed quid vos foras
  2. prosequimini? quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam;
  3. ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.