Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Mea opera, labore et rete et horia?
- Numqui minus,
- si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul
- te hunc habere, fur sum quam tu?
- Nihilo.
- Mane, mastigia:
- quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
- Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,
- nisi quia hunc meum esse dico.
- Ét ego item esse aio meum.
- Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
- Quo pacto?
- Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam;
- nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
- tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.