Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Propera pellegere épistulam ergo.
Bal.
  1. Id ago, si taceas modo.
  2. milés lenoni Ballioni epistulam
  3. conscriptam mittit Polymachaeroplagides,
  4. imagine obsignatam quae inter nos duo
  5. convenit olim. sumbolust in epistula.
  6. video, et cognosco signum. sed in epistula
  7. nullam salutem mittere scriptam solet?
Sim.
  1. Ita militaris disciplinast, Ballio:
  2. manu salutem mittunt benevolentibus;
  3. eadém malam rem mittunt malevolentibus.
  4. sed, ut occepisti, perge opera experirier
  5. quid epistula ista narret.
Bal.
  1. Ausculta modo.
  2. Harpax calator meus est, ad te qui venit—
  3. tun es is Harpax?
Sim.
  1. Ego sum, atque ipse ἅρπαξ quidem.
Bal.
  1. “Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,
  2. cum eo simitu mulierem mitti volo.
  3. salutem scriptam dignum est dignis mittere: