Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Prius illi erimus quam tu.—
Ps.
  1. Abite ergo ocius.
  2. quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,
  3. nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:
  4. omnes ordine sub signis ducam legiones meas,
  5. avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia;
  6. confidentia est inimicos meos me posse perdere.