Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Ballió leno ubi hic hábitat.
- St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.
- novo cónsilio nunc míhi opus est,
- nova rés subito mi haec óbiectast:
- hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.
- iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
- óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.