Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo
- me verberare atque ego te soleo cogitas.
- quid censes?
- Edepol merito esse iratum arbitror,
- quom apud te parvast ei fides.
- Iam sic sino;
- iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.