Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.
- Iam hic faxo aderit.—
- Potin ut abeas? tibi moram dictis creas.
- postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
- quid nunc acturu’(s e)s, postquam erili filio
- largitu’(s e)s dictis dapsilis? ubi sunt ea?
- quoi neque paratast gutta certi consili,
- neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio.
- neque exordiri primum unde occipias habes,
- neque ad détexundam telam certos terminos.
- sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
- quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
- facit illud veri simile, quod mendacium est,
- nunc ego poeta fiam: viginti minas,
- quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.
- atque ego me iam pridem huic daturum dixeram
- et volui inicere tragulam in nostrum senem;
- verum is nescio quo pacto praesensit prius.
- sed comprimundast vox mihi atque oratio:
- erum eccum video húc Simonem una simul
- cum suo vicino Calliphone incedere.
- ex hoc sepulcro vetere viginti minas
- effodiam ego hodie, quas dem erili filio.
- nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.
- Si de damnosis aut si dé amatoribus
- dictator fiat nunc Athenis Atticis,
- nemo anteveniat filio, credo, meo:
- ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,