Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Eho an iam mortuost?
Bal.
  1. Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost:
  2. ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.
  3. semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;
  4. nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,
  5. apud novercam querere.
Ps.
  1. Eho an umquam tu huius nupsisti patri?