Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.
- sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,
- omnes homines tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges
- mutuom argentum?
- Quin nomen quoque iam interiit mutuom.
- Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri,
- qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,