Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Pol ego propemodum: ut male sit mihi.
Ps.
  1. Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte.
Bal.
  1. Audio.
  2. atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.
Ps.
  1. Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,
  2. quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit.
Bal.
  1. Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.