Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- réprehendam hercle ego cúncta una opera, nísi quidem hodie tu ómnia
- fácis effecta haec út loquor.
- tu aútem, quae pro cápite argentum míhi iam iamque sémper numeras,
- éa pacisci módo scis, sed quod pácta es non scis sólvere,
- Phoenícium, tibi ego haéc loquor, delíciae summatúm virum:
- nísi hodie mi ex fúndis tuorum amícorum omne huc pénus adfertur,
- crás Phoeniciúm poeniceo cório invises pérgulam.