Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. hic ómnes voluptatés, in hoc omnés venustatés sunt:
  2. deis próximum esse árbitror.
  3. nam úbi amans complexúst amantem, úbi ad labra labélla adiungit,
  4. úbi alter alterúm bilingui mánifesto inter sé prehendunt,
  5. ubi mámmam mammicula ópprimit aut, si lúbet, corpora condúplicantur,
  6. manu cándida cantharum dúlciferum propínat amicissíma amico:
  7. ibi iám neque esse alium alii ódiosum
  8. nec mólestum nec sermónibus morologís uti,
  9. unguénta atque odóres, lemníscos, coróllas
  10. darí dapsilés, non ením parce prómi
  11. (victúm ceterum ne quís me roget):
  12. hóc ego modo átque erus minor húnc diem súmpsimus prothyme,
  13. póstquam opus meum ómne ut volui pérpetravi hóstibus fugatis.
  14. illós accubántis, potántis, amántis
  15. cum scórtis relíqui, et meúm scortum ibídem,
  16. suó cordi atque ánimo opsequéntes. sed póstquam
  17. exúrrexi, oránt med ut sáltem.
  18. ad hunc me modum intuli illis satis facete,
  19. nimis ex discipulina, quippe ego qui
  20. probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus