Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Etiamne facere solitus es—scin quid loquar?
Sim.
  1. Scilicet solitum esse.
Har.
  1. Sanine estis?
Bal.
  1. Quíd hoc quod te rogo?
  2. noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul,
  3. conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?
Har.
  1. I in malam crucem.
Bal.
  1. Ire licebit tamen tibi hodie temperi.
Har.
  1. Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum.
Bal.
  1. Mane.
Har.
  1. Quid maneam?
Bal.
  1. Chlamydem hanc commemora quanti conductast.
Har.
  1. Quid est?
Sim.
  1. Quid meret machaera?
Har.
  1. Elleborum hisce hóminibus opus ést.
Bal.
  1. Eho.
Har.
  1. Mitte.
Bal.
  1. Quid mercedis petasus hodie domino demeret?
Har.
  1. Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia,
  2. meo peculio empta.