Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Atque ut a me mulierem tu abduceres?
H.
  1. Ita.
B.
  1. Phoenicium esse dixit?
H.
  1. Recte meministi.
B.
  1. Mane.
  2. iam redeo ad te.
Har.
  1. At maturate propera, nam propero: vides
  2. iam diem multum esse.
Bal.
  1. Video: hunc advocare etiam volo;
  2. mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?
  3. quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.
Sim.
  1. Quidum?
BAL.
  1. An nescis quae sit haec res?
Sim.
  1. Iuxta cum ignarissimis.
Bal.
  1. Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio
  2. milite esset.
Sim.
  1. Haben argentum ab homine?
Bal.
  1. Rogitas quod vides?
Sim.
  1. Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:
  2. commune istuc esse oportet.