Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,
- nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.
- nam quí liberós esse ilicó se arbitrantur,
- ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,
- lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu
- sérvitutís ferunt.
- néc boni ingeni quícquam in is inest,