Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Nihil est quod metuas.
Sim.
  1. Quid est?
  2. venitne homo ad te?
Bal.
  1. Non.
Sim.
  1. Quid est igitur boni?
Bal.
  1. Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,
  2. hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.