Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
Mil.
  1. Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.
  2. ita paratumst.
Sync.
  1. Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.
Mil.
  1. Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.
Sync.
  1. Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?
Mil.
  1. Valeas beneque ut tibi sit.
Sync.
  1. Pol istuc tibi et tuost ero in manu.
  2. vale et haec cura clanculum ut sint dicta.
Mil.
  1. Non dictumst. vale.
S.
  1. At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur.
M.
  1. Lepidu'slepidus es , quom mones.