Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
  2. ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.
Mil.
  1. Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,
  2. nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo.
  3. et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.
Sync.
  1. Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,
  2. apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.
  3. sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.
Mil.
  1. Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae,
  2. qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.
Sync.
  1. Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis
  2. erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.