Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.
  2. domos abeamus nostras, sultis, nunciam,
  3. quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus,
  4. ut perderemus corruptorem civium.—
Milphio
  1. Exspécto quo pactó meae techinaé processuraé sient.
  2. studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat,
  3. is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus:
  4. servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret.
  5. attat, e fano recipere video se Syncerastum,
  6. lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo.
Syncerastvs
  1. Sátis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam,
  2. quoí hominí erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.