Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Edepol ne tibi illud possum festivom dare,
- siquidém potes ésse te pati in lepido loco,
- in lecto lepide strato lepidam mulierem
- complexum contrectare.
- Is, leno, viam.
- Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,
- vetustáte vino edentulo aetatem inriges;
- ibi ego te replebo usque unguentum geumatis,
- quid multa verba? faciam, ubi tu laveris,
- ibi ut bálneator faciat unguentariam.
- sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia.
- Quid itá?