Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Probus homost.
Agor.
  1. Adeamus propius.
Mil.
  1. Adsunt testes?
Agor.
  1. Tot quidem.
Mil.
  1. Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.
  2. nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;
  3. ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius.
  4. hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant,
  5. quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.
Adv.
  1. Di te perdant.
M.
  1. Vos quidem hercle—cum eo cum quiqui tamen
  2. et bene et benigne facitis, quóm ero amanti operam datis.