Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Supersede istis verbis.
- Quid nunc vis tibi?
- Trecentos Philippos Collybisco vilico
- dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras.
- nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram
- perque hanc sororem laevam perque oculos tuos
- perque meos amores perque Adelphasium meam
- perque tuam libertatem—
- Em nunc nihil opsecras.
- Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,
- fac quod facturum te esse promisti mihi,
- ut ego hunc lenonem perdam.