Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,
  2. em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
Mil.
  1. Impias, ere, te: oratorem verberas.
Agor.
  1. Iam istoc magis:
  2. etiam ocellum addam et labellum et linguam.
Mil.
  1. Ecquid facies modi?
Ag.
  1. sicine ego te orare iussi?
Mil.
  1. Quo modo ergo orem?
Ag.
  1. Rogas?
  2. sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,
  3. huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,
  4. huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas: