Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Aha, tam saeviter.
- Mitte, amabo.
- Quid festinas? turba nunc illi est.
- Scio.
- sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
- Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
- Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
- eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.
- Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
- proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
- quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? †
- Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.