Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
- Nimia nos socordia hodie tenuit.
- Qua de re, obsecro?
- Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,
- primae ut inferremus ignem in aram.
- Aha, non factost opus:
- quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.
- prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo
- sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,
- ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
- Milphio.
- Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?