Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Oculos volo
  2. meos délectare munditiis meretriciis.
Mil.
  1. Hoc primum agamus quod consilium cepimus.
  2. abeamus intro, ut Collybiscum vilicum
  3. hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.
Agor.
  1. Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen
  2. tibi auscultabo.—
Mil.
  1. Faciam ut facto gaudeas.
  2. inest amoris macula huic homini in pectore,
  3. sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
  4. itaque hic scelestus est homo leno Lycus,
  5. quoi iam infortuni intenta ballistast probe,