Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Hunc in collum, nisi piget,
  2. impone.
Dor.
  1. Vero fiat.
Sag.
  1. Numquid ceterum
  2. me voltis?
Tox.
  1. Quid tam properas?
Sag.
  1. Ita negotiumst:
  2. mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;
  3. geminum autem fratrem servire audivi hic meum,
  4. eum ego ut requiram átque uti redimam volo.
Tox.
  1. Atque edepol tu me commonuisti haú male.
  2. videor vidisse hic forma persimilem tui,
  3. eadém statura.
Sag.
  1. Quippe qui frater siet.
Dor.
  1. Quid est tibi nomen?
Tox.
  1. --- quod ad te attinet.
Dor.
  1. Quid attinet non scire?
Sag.
  1. Ausculta ergo, ut scias:
  2. Vaniloquidorus Virginesvendonides
  3. Nugiepiloquides Argentumexterebronides