Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:
- tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?
- Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.
- sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.
- quid taces?