Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid tute tecum loquere?
Tr.
  1. Abscede ab ianua.
  2. fuge, obsecro hercle.
Th.
  1. Quo fugiam? etiam tu fuge.
Tr.
  1. Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.
Intvs.
  1. Heus, Tranio.
Tr.
  1. Non me appellabis, si sapis.
  2. nihil ego commerui, neque istas percussi fores.
Intvs.
  1. Quaeso—>
Tr.
  1. Cave verbum faxis.
Th.
  1. Dic quid segreges
  2. sermonem.
Tr.
  1. Apage hinc te.
Th.
  1. Quae res te agitat, Tranio?
  2. quicum istaec loquere?
Tr.
  1. An quaeso tu appellaveras?
  2. ita me di amabunt, mortuom illum credidi
  3. expostulare quia percussisses fores.
  4. sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?
Th.
  1. Quid faciam?