Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.
- Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter
- nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
- Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna
- fuit.
- Quíd ea messis attinet ad meam lavationem?