Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus, Titus Maccius, creator; Leo, Friedrich, 1851-1914, editor

  1. Eho tu, an venit Ephesum mater eius?
Pal.
  1. Aiunt qui sciunt.
Pyrg.
  1. Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.
Pal.
  1. Immo vin tu lepide facere?
Pyrg.
  1. Loquere et consilium cedo.
Pal.
  1. Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?
Pyrg.
  1. Cupio.
Pal.
  1. Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst:
  2. iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,
  3. dono habere, auferre --- abs te quo lubeat sibi.
Pyrg.
  1. Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidem
  2. vide modo.
Pal.
  1. Vah delicatus esdelicatu's, quae te tamquam oculos amet.
Pyrg.
  1. Venus me amat.
Pal.
  1. St tace, aperitur foris, concede huc clanculum.
  2. haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,
Pyrg.
  1. Quae haec celox?
Pal.
  1. Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.
  2. quae anulum istunc attulit quem tibi dedi.