Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Alia cura.
Pal.
  1. Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum
  2. conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo
  3. a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.
  4. hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote,
  5. quasi clanculum ad eum missa sit.
Per.
  1. Faciemus. alia cura.
Pal.
  1. Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. —
Per.
  1. Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane,
  2. ut concubinam militis meus hospes habeat hodie
  3. atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus,
  4. quid tibi ego mittam muneris!
Acr.
  1. Datne ab se mulier operam?
Per.
  1. Lepidissume et compsissume.
Acr.
  1. Confido confuturum.
  2. ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,
  3. haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.
Per.
  1. Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,
  2. ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur,
  3. ne quid, ubi miles venerit, titubetur.