Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus, Titus Maccius, creator; Leo, Friedrich, 1851-1914, editor

  1. comoediai quam nos acturi sumus
  2. et argumentum et nomen vobis eloquar.
  3. Alazon Graece huic nomen est comoediae,
  4. id nos Latine gloriosum dicimus.
  5. hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus,
  6. qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens,
  7. stercoreus, plenus periuri atque adulteri.
  8. ait sése ultro omnis mulieres sectarier:
  9. is deridiculost, quaqua incedit, omnibus.
  10. itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum,
  11. maiorem partem videas valgis saviis.
  12. nam ego hau diu apud hunc servitutem servio;
  13. id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim
  14. in servitutem ab eo cui servivi prius.
  15. date operam, nam nunc argumentum exordiar.
  16. erat erus Athenis mihi adulescens optumus;
  17. is amabat meretricem --- matre Athenis Atticis,
  18. et illa íllum contra; qui est amor cultu optumus.
  19. is publice legatus Naupactum fuit
  20. magnai rei publicai gratia.