Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Negas?
Lvc.
  1. Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere;
  2. neque equidem heminas octo exprompsi in urceum
  3. neque illic calidum éxbibit in prandium.
Pal.
  1. Neque tu bibisti?
Lvc.
  1. Di me perdant, si bibi,
  2. si bibere potui.
Pal.
  1. Quid iam?
Lvc.
  1. Quia enim obsorbui;
  2. nam nimis calebat, amburebat gutturem.
Pal.
  1. Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.
  2. bono subpromo et promo cellam creditam.
Lvcr.
  1. Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita:
  2. quoniam aemulari non licet, nunc invides.
Pal.
  1. Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.
  2. atque ut tu scire possis, ego dico tibi: