Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Ne me noveris.
Scel.
  1. Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam
  2. fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat:
  3. ut miles cum extemplo a foro adveniat domum,
  4. domi cómprehendar. una hic et Palaestrio
  5. me habent venalem: sensi et iam dudum scio.
  6. numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;
  7. nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,
  8. dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.
  9. nam uni satis populo impio merui mali. —
  10. verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum.
Per.
  1. Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio,
  2. occisam saepe sapere plus multo suem:
  3. quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.
  4. nam illius oculi atque aures atque opinio
  5. transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe;