Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.
- et me despexe ad te per impluvium tuom
- fateor.
- Quid ni fateare, ego quod viderim?
- et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita
- vidisti?
- Vidi (cur negem quod viderim?),
- sed Philocomasium me vidisse censui.
- Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,
- si ego me sciente paterer vicino meo
- eam fieri apud me tam insignite iniuriam?
- Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,
- cum rem cognosco; at non malitiose tamen
- feci.
- Immo indigne; nám hominem servom suos
- domitos habere oportet oculos et manus