Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Erum exhibeas volo.
Scel.
  1. Meruisse equidem me maxumum fateor malum,
  2. et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;
  3. sed meam esse erilem concubinam censui,
  4. cui me custodem erus addidit miles meus.
  5. nam ex uno puteo similior numquam potis
  6. aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.
  7. et me despexe ad te per impluvium tuom
  8. fateor.
Per.
  1. Quid ni fateare, ego quod viderim?
  2. et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita
  3. vidisti?
Scel.
  1. Vidi (cur negem quod viderim?),
  2. sed Philocomasium me vidisse censui.
Per.
  1. Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,
  2. si ego me sciente paterer vicino meo
  3. eam fieri apud me tam insignite iniuriam?