Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.
- si hic non videbit mulierem — aperitur foris.
- Pro di immortales, similiorem mulierem
- magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor
- deos fácere posse.
- Quid nunc?
- Commerui malum.
- Quid igitur? eanest?
- Etsi east, non est ea.
- Vidistin istam?
- Vidi, et illam et hospitem,
- complexam atque osculantem.
- Eanest?
- Nescio.
- Vin scire plane?
- Cupio.
- Abi intro ad vos domum