Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ibi dum condignam te sectatus essectatu's simiam,
- quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem
- amplexum amicam, quom osculabatur, suam,
- quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es
- probri pudicam meque summi flagiti,
- tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
- nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,
- dedecoris pleniorem erum faciam tuom,
- quam magno vento plenumst undarum mare.
- Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam
- utrum me postulare prius --- tecum aequom siet;
- nisi si istaec non est haec neque haec istast, mihi
- me expurigare tibi videtur aequius;
- sicut etiam nunc nescio quid viderim:
- itast ista huius similis nostrai tua,
- siquidem non eadem est.